Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Hoc nomine intelliguntur fructus primi anni omni­um Ecclesiarum Cathedralium , et Abbatiarum va­cantium, quos is, qui beneficium consecutus est, pendet Camerae Apostolicae. Attamen jam Clemens Y. istud in Anglia fecerat, cum id vidisset ibi­dem factitari ab Episcopis erga eos, quibus bene­ficia conferebant in suis dioecesibus, ratus id, quod Episcopi facerent, se quoque posse et aequi­ore jure facere. Joannes XXII. quoque id. fecit ad succurrendum Ecclesiae Romanae indigenti, quoad beneficia intra triennium vacantia, exce­ptis tamem Episcopatibus, et Abbatiis. Thomass. Tom. IIT. 795. Annatarum aequitatem tuetur etiam Joann. Gerson de Simonia cap. 5. Nam et in Ve­teri lege decimas decimarum esse Summo Sacer­doti a Levitis praestitas. Num. 18. v. 28. Sic igi­tur, inquit, non minus in lege nova debetur haec decimatio facienda ipsi Papae per inferiores pro sustentatione status sui. Sub Pontificatu ejusdem Bonifacii turba quae­dam hominum e Scotia egressa venerat in Italiam. Induebantur veste candida, et cruces portabant testaceas sangvine permixtas, atque oleo hume- ctatas, quae in aestivo calore sudare sangvine vi­debantur. Dicebant ipsum etiam Eliam Prophe­tam, e paradiso reversum, unum esse e suo nu­mero, et vaticinabantur, brevi orbem interitu­rum terrae motu. Creditum fuit ipsis, in totaque Italia, atque Romae quoque ipsi etiam Cardina­les in saccis albis cum capitiis, quae faciem tege­rent , solisque oculis foramen relinquerent ad vi­dendum , per continuos tredecim dies nova can­tica cantanbant circumeuntes templa, et plateas, perculsi terrore illius terrae motus, et divini ju­dicii. In multis fructum protulit; namque se re­tra­s88 Institut. Hist. Peel, Pars IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom