Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

271 les tres, et viginti: ex his Romae sedecim, Ave- niom^-sex , et unus in Hetruria , ubi munere le­gationis fungebatur. Ii , qui Romae erant, con­clave intraverunt ad eligendum Pontificem. Qui­dam, ut est apud Raynaldum ad a. 1378. nurp. 4. ex Epistola Abbatis Sistrensis ad Regem Ara­góniáé, ex Praefectis regionum Urbis ivit ad fene­stram conclavis et dominos Cardinales allocutus est in hunc modum: Scitis Domini mei, quod in introitu Conclavis multi clamaverint rugantes vos , quod eis daretis Italicum, vel Romanum; nunc autem pro parte totius populi sum missus ad Paternitates vestras, et vobis eorum pro par­te notifico, quod solum volunt eis dari Romanum, nec essent contenti Italico. Timent enim, ne sub aliqua conventione secreto inter vos, et aliquem Italicum, non Romanum inita, ipse post ele­ctionem reduceret Curiam Avenionem. Res de Romano eligendo in deliberationem venerat. Jo­annes Crosius Cardinalis Lemovicensis dicebat, ut est in eadem Abbatis Sistrensis epistola Si eli-> geremus Romanum, aut esset de Collegio, aut extra. Non habemus nisi duos, quorum unus est decrepitus, et infirmus, scilicet Dominus S. Petri (Franciscus Thebaldescus proprium ejus no­men erat) alius autem nimis juvenis, et inexpers, scilicet Dominus de Ursinis. De extra Collegium neminem scio aptum ad Papatum. Proposuit vero Bartholomaeum Prignanum , Neapoli natum, Ar- chiepiscopum Barensem, multis muneribus iun- ctum in Curia Romana, qui etiam tunc Romae Cancellarium in eadem Curia agebat: statimque Ego, inquit, eligo mea sponte, et libere in Sum­mum Pontificem praefatum Dominum Archiepisca- pum. Cardinali huic assensi sunt Cardinales ce­teri. A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. At-

Next

/
Oldalképek
Tartalom