Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Attamen cum populus Pontificem expetiisset genere, et patria Romanum, Cardinalis de CJrsinis dixit: Donum est, quod eligamus unum Roma­num , vel Italicum simultate, ut applaudamus voluntati populi, et postea cum recesserimus ad locum liberum, tunc eligemus alium. (Unumque ex Fratribus Minoribus voluisset assumi, in quo haec simulatio, institueretur.) Et per alios fuit dictum: Non utamur hic aliqua simulatione, sed realiter eligamus : et propterea Domini Car­dinales post, eligendo protulerunt illa verba: Animo, et intentione quod sit (ut sit) verus Pa­pa. Joannes de Lignano ia Tractatu pro Ur­bano VI. apud Raynaldum Tomi VII. Annalium. Tulerunt deinde suffragia: quorum duabus ter­tiis partibus et ultra electus fuit Archiepiscopus Barensis. Qua facta electione tamen hanc sce- nam adornarunt ad populum, cujus maxima multitudo obsidebat palatium, deludendum, et ad praecavendum , ne quid licentiosius ageret. Cardinalem S. Petri, patria Romanum induxerunt, ut ad modicum tempus, et donec multitudo di- laberetur, personam Pontificis recenter electi adumbraret. Irruit Populus in conclave ad dan­dum osculum manibus et pedibus ejusdem Car- diaalis, quem credebat esse electum Pontificem. Quod videns Barensis, ad Cardinales, Cur , ait, dicitis, me a vobis electum esse, dum aliud vi­deo ? Cardinales totam illam fictionem sibi ma­nifestantes jurarunt in Deum, et caelum (sunt etiam haec' verba Abbatis Sistrensis) electum nullum alium praeter eum. Ipse autem videns, et audiens omnia cum humilitate maxima, et la-' crymis acceptavit. Populus autem osculando ma­nus et pedes Cardinalis S. Petri cum traxisset ejus manus ex articulari morbo tumentes, nec posset ultra 272 Institut. Hist. Eccl. Pars IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom