Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 27 mincíare tutioremque viam salutis inire. Bes haec a Carthusianis in eorum claustris solebat depicta esse, habeturque etiam apud Scriptores, Willel- iniim de Erbuta, Henricum de Calcaria, et in Chronico Magnae Carthusiae: sed qui omnes nonnisi ex seculo decimo tertio, vel decimo quarto sunt. Tacent vero de hac Scriptores omnes coaevi, ipse etiam Gufbertus Abbas in Vita S. Brunonis, imo aliam etiam affert causam, cur taedio rerum mundanarum solitudinem petierit, quod Manas- sis Archiepiscopi odium incurrerit, ut munere Cancellarii etiam ab eo privatus sit, quia pro disciplina Ecclesiastica steterit, quam ipse Archiepisco- pus sua vivendi ratione non sustentabat bene ipse etiam Bruno in epistola adRadulphum Praepositum Rhemensem, qua hunc sui propositi, quod secutu una conceperat de petenda eremo, admonuit, ne tardaret exsequi, hocce propositum ei memorans, tamen ne verbulum quidem facit de illius Docto- ris post mortem e tumba illa locutione. Haec videntur satis esse ad ferendum judicium de veritate istius narrationis. Alter Ordo novus exortus est circa an. 1120. dictus Praemonstratensium a loco, qui dicebatur Praemonstratum in dioecesi Laudunensi in Gallia, ubi ejus prima fundamenta jacta sunt a S. Nor- berto. Hic prope Coloniam illustri genere nattis, ab adolescentia liberius vivere coepit, suis indulgens cupiditatibus, ita ut ea, quae Fides Catholica docet de suppliciis impiorum aeternis, non dubitaret etiam pro fabula, et commento habere. Accidit, ut illo animi causa in campo equitante, vehemens exorta tempestas sit, terraque inter coeli maximos fragores, valde prope eum hiatum fece-