Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

s8 Instil. Hist. Eccl. Pars IV. fecerit, ipseque ab equo, territo tonitru, excus­sus in terram sit. Quae res ita Norbertum percu­lit, ut statim de vita sua aliter instituenda, pro­positum fecerit. Factus Sacerdos non satis ha­buit vitam instituere ad omnem normam Christia­nae pietatis, verum ut alios etiam a vitiis abstra­heret , et ad agendam poenitentiam permoveret, indutus melotam, id est, tunicam ex ovina pelle, nudipes urbes, et loca peragraverit, monendo, et hortando omnes ad pie vivendum, agendamque poe­nitentiam. Quod cum in Laudunensi dioecesi etiam fecisset, a Bartholomaeo Episcopo Laudunensi ro­gatus , ut sibi , atque sociis suis, quos jam na- ctus plures erat, domicilium apud se constitueret; in loco , quem Praemonstratum vocabant, inter asperos montes hoc fecit: inde ejus disciplina ita propagata est, ut annis triginta post jam fere cen­tum monasteria in diversis regnis Ordo Praemon- stratensium numeraverit. Regulam suis Norber- tus tradidit S. Augustini. Demum factus etiam Ar- chiepiscopus Magdeburgensis, a. i]34. diem obiit supremum. Vita S. Norberti apud Bolland. Iidem deinde Canonici Regulares appellari coeperunt: neque nisi nomine a Coenobitis differentes. Quin in quibusdam Ecclesiis Cathedralibus Canonici non alii etiam fuerunt, quam tales, qui in com­muni vixerint juxta certam Religiosae vitae regu­lam. Unde ipsum etiam Canonicorum nomen ve­nit, quod significat Regulares. Quin Episcopis ex Decretali: Quoniam a Gregorio IX. Tit. De I ita et honestate Clericor. jus etiam datum fuit Ca­nonicos compellendi ad vivendum in communi subque una certa regula. Atque hinc secutum est, ut tales dicerentur Canonici Regulares, cum jam ipsum Canonicum idem sit, quod Regularis. Ter-

Next

/
Oldalképek
Tartalom