Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

2Ö Institut. Hst. Eccl. Pars IV. Ordinis Claraevallense, cui S. Bernardus Abbas praefuit, fuit omnium celeberrimum et praeci­puum. Disciplinae monasticae instauratio, quae causam dedit Cisterciensium Ordini fuit et ceteris Ordinibus, et Congregationibus, quae ex Ordine S. Benedicti processerunt, seorsimque ab hoc regulam sibi vivendi statuerunt. Silvester Mau- rolicus in Oceano omnium Religion. Aubcrtus Mi~ rceus in Originibus ßlonasticis. Praeter hos vero Ordines, quasi quasdam pro­pagines Ordinis S. Benedicti, plures etiam exor­ti sunt, qui a seipsis initium sumpserunt. Ex his fuit Ordo Carthusianorum a. io84. institutus a S. Brunone. Coloniae natus, ac Parisiis Philoso­phicis, Theologicisque disciplinis excultus, postea Rhemensis factus est Canonicus, et Studiorum Re­ctor. Deinde cum sex sociis ad Hugonem Epi­scopum Gratianopolitanum in Delphinatu , quae Galliae provincia est, se contulit, et ab eo locum in ejus dioecesi , qui Carthusia vocatur obtinuit, ibique solitariae vitae genus valde austerum cum sociis colere instituit secundum regulam S. Augu­stini. Res, quae illum moverit ad hoc, fertur ista fuisse. Cum adhuc Parisiis esset, et Raymundo Diocres Doctori Theologiae in Academia Parisien- si, qui in sanctitatis opinione apud omnes erat, mortuo justa persolverentur, dum in Officio De­functorum ad illa verba primae lectionis in secundo nocturno ventum esset: Responde mihi, quantas habeo iniquitates, et delicta mea ostende mihi, hunc ex tumba caput ter levavisse et alta voce di­xisse, primo se accusatum esse, secundo judica­tum , tertio condemnatum. Quod spectaculum, cui et ipse interfuerit, cum animum Brunonis in­time penetrasset, statuisse rebus mundanis re­min-

Next

/
Oldalképek
Tartalom