Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

dictamini, et dicisioni Concilii. Ne longior sim, solummodo adhuc proferam ipsius Imperatoris Si- gismundi declarationem de Salvo conductu, quem dederat Husso, et quo hunc valere voluerit, id- que ex Actis Hussi ab Anonymo Hussita conscri­ptis , ideoque nullam suspicionem habentibus, id, quod in his non favet Husso, esse ex libidine potius scriptum, quam ex vero. Sic vero iste re­fert Sigismundum locutum ad Hussum, stantem in judicio: Quamquam sunt, qui dicant, te per amicos , et patronos tuos quinto demum, et deci­mo die , postquam vinctus fuisti, literas publicce fidei a nobis consecutum esse, tamen nos multo­rum Principum, et summorum virorum testimo­nio probare possumus , te, priusquam Prag am desereres, eas literas a nobis accepisse per D. Jf enceslaum de Duba, et Joannem de Chium, quorum nos fidei te commendavimus, ne qua tibi jieret injuria, sed libera tibi coram toto Concilio dicendi potestas esset, et de tua fide , atque do­ctrina respondendi, ldque , ut vides , Reveren­dissimi Cardinales , et Episcopi ita pr ce stiterunt, ut magna eis a nobis gratia habeatur. Etiamsi nonnulli dicant, nos de jure non posse ei patro­cinari, qui aut haereticus, aut hceresi suspectus sit. Nunc igitur idem tibi, quod Dominus Cardi­nalis , consulimus, ne quid obstinate defendas, sed in omnibus eis , quas contra te allata sunt, et testimoniis fide dignis confirmata, ea te , quam habes , obedientia ipsius sacrosancti Concilii au­ctoritati submittas. Id si feceris, dabimus ope­ram , ut nostra fratris nostri, et totius regni Bohemias causa ab ipso Concilio cum bona gra­tia , et tolerabili poenitentia, et satisfactione di- jnittaris. Sin minus, facile habebunt Praefecti Concilii, quod dc te statuant. Nos quidem tuis er­248 Institut. Hist. Heel. Pars IV".

Next

/
Oldalképek
Tartalom