Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

* erroribus, et pertinaciae numquam patrocinabi­mur. Imo nos hisce manibus ignem tibi parabi­mus potius, quam ut ea qua hactenus pertina­cia te diutius uti patiamur. Tota igitur fides pu­blica , quam Sigismundus Imp. Husso dedit, per­tinuit, eo, ne qua pergenti ad Concilium accide­ret vis, vel injuria, utque permitteretur in Con­cilio rationem, suae doctrinae, quantum satis est, expromere, et explicare: hoc est, ut in judicio sufficienter audiatur, et ne nondum satis cognita causa aliquid contra ipsum decerneretur. Sic hoc declaratum est ab ipso Imperatore, quin Hussus facta hac sibi declaratione vel verbulo indicave­rit, ultra haec sibi quidpiam per fidem publicam concessum fuisse, et quo non observato, haec etiam fides sit violata. Quod si fuisset, profecto scriptor Hussita non omisisset, hoc ipsum etiam exaggeratius referre, et memorare. Sectatores Ilussi, hujus, et Hieronymi Pra- gensis audito supplicio, multo etiam efferatiores facti sunt, et quasi in rabiem versi, omnia Ca­tholicorum invadunt, igneque, et ferro vastant, et cum alios, tum inprimis Sacerdotes cum cru­ciatu occidunt jam concremando igni , jam fri­gore enecando, aut aliis affectos tormentis: diri­puerunt , et incederunt Ecclesias, confregerunt, et combusserunt imagines cum Beatae Virginis, et aliorum Sanctorum , tum ipsius etiam Christi, aut coeno, et sordibus contaminarunt; cum ta­men Hussi, et Hieronymi Pragensis venerarentur imagines, horumque festa celebrarent. Martinus V. Papa in literis, quas ad Bohemos dedit, ut eos ad officium revocaret (apud Cochlaeum lib. 4. Hist. Ilussitar.) vocavit hanc Neronianam perse­cutionem , talibusque tormentis testatur Catholi-* cos A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 249

Next

/
Oldalképek
Tartalom