Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIILusque ad Sec. XVI. 25 Pontifex Caelestiuus fuit vocatus post Nicolaum IV. a. 1294. tales Camaldulenses, quorum auctor fuit S. E omualdus Ravennas , cujus mors in a. 1027. incidit. Etiam Ordo Cisterciensium processit ex Ordine S. Benedicti. Robertus, Abbas Molismensis monasterii in Burgundia, videns elanguissse veterem disciplinam apud se, a S. Benedicto traditam a. 1098. cum iis monachis istius monasterii , quibus cordi erat disciplina monastica, reliquit ceteros non similiter erga hanc affectos, etCistercium in territorio Divionensi ejusdem Burgundiáé se recepit , monasterioque exstructo disciplinam in hoc reduxit veterem. Intercesserunt anni quatuor, et decem, nec ullum nacti sunt novitium ob vitee austeritatem, quae observata fuit in hoc monasterio, ut non sine causa vererentur monachi hoc monasterium incolentes, ne quod bene coepissent, brevi desineret. Hac solicitudine levati sunt, dum Bernardus Burgundus in loco Fontaines prope Divionem juvenis loco nobili natus anno suae aetatis vigesimo et secundo hoc ingressus est monasterium cum sociis triginta, atque ita, qui brevi collapsurus videbatur, nova subsidia, et firmamenta sumpsit Ordo Cisterciensium , in hoc monasterio a Roberto Abbate institutus : cumque in hoc disciplina monastica floreret, factum est, ut idem Ordo propagatuä sit per alias etiam regiones vehementer , quo S. Bernardus plurimum contulit, qui tunc in Ecclesia vitae sanctimonia, eruditione, rebusque quas pro eadem Ecclesia gessit, unus omnium fulsit maxime, ut hunc non immerito idem Cisterciensium Ordo habeat et colat pro praecipuo suo Statore, et amplificatore. Inter monasteria quoque hujus Ordi-