Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

ram, quae communis est tribus personis, et tota in singulis, negabat tres divinas personas, esse re, et substantia unum, talemque solummodo harum trium personarum unitatem posuit, qualis intelligatur in his Scripturae locis: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Act. 4. V. 52. Qui plantat, et qui rigat, unum sunt. i. Cor. 3. v. 8. Multi unum corpus sumus in Chri­sto. Rom. 12. v. 5. Parisius ad An. 1179. Joa- chimus in suo errore pertinax non fuit, sed hunc deposuit, et insuper morti vicinus scripta sua omnia Apostolicae Sedis judicio subjecit. Quam- obrem Honorius ITT. successor Innocentii III. pro­hibuit dicere haereticum. Almaricus Clericus Parisiensis, e territorio Carnotensi oriundus, cum a Dialectica ad Sacras literas interpretandas transiisset, docere instituit, et defendere, Christianum quemlibet debere cre­dere, se membrum Christi esse, nec absque hac persvasione posse salutem adipisci aeternam , tan­tumque esse, atque si non crederet, Christum natum esse, et passum, vel alios Fidei articulos. Quae ejus doctrina cum damnata fuisset in hoc Concilio Lateranensi, et Facultas Theologica Pa­risiensis hominem adegisset ad hanc reti'actan- dam, idque fecisset, sed non sincere, et ex ani­mo, ex moerore hinc concepto paulo post mor­tuus est. Ejus vero discipuli non tantum non resi­puerunt, sed ad magistri doctrinam plura adhuc, et absurdiora addiderunt: Dei Patris potestatem pertinuisse solummodo ad tempus, quo lex obti­nuit Mosaica. Legem novam a Christo conditam habuisse vim tantum ad suam usque aetatem , qua cessante, et desinente desiisse etiam, atque vim amisisse omnia Sacramenta, a Christo instituta, ad­i8 Institut. Hist. Eccl. Pars IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom