Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI 3 9 adeoque nihil jam ponendum esse in Baptismo, Eucharistia, Poenitentia, ceterisque Sacramentis. A sua vero aetate Spiritus sancti regnum coepisse, et cujus sola gratia, hominibus infusa, absque ullo opere externo, quod vel agendum, vel omittendum esset, dicebant tribui aeternam salutem : Deique bonitatem ita praedicabant, ut negarent quidquam esse, propter quod poena aliqua metuenda es et a Deo. Etiam Prophetiae Spiritu afflatos se jactabant, multaque ineptissima , et convitiosa in Bomanum Pontificem, et Episcopos effutiebant, illum Antichristum vocando , hosAn- tichristi membra, omnesque hos post quinquennium igne perdendos esse, et consumendos. In sectam hanc non tantum mulierculae, et viri laici, sed Clerici etiam , et Sacerdotes permulti se se dederunt. Philippo autem Regi Galliae, quamvis suo prophetico spiritu promisissent omnia mundi regna, imperiumque in ista, quin ne moriturum quidem; tamen hic omnes, qui ex hac secta detecti sunt, ad rogum condemnavit praeter quatuor viros, quos carceri mancipavit , et feminas, quibus etiam vitae gratiam dedit. Ri- gordus ad An. 1208. Ccesarius Heisterbacensis. lib.b. cap. 22. Robertas Antisiodorens.in Chron. Definitiones , et decreta hujus Concilii Capitibus 70 continentur. Capite primo Concilium per modum Symboli proponit, et docet, quid de Divinae essentiae unitate, et aeternitate fide Catholica tenendum sit, deque Personarum divinarum distinctione, deinde de creatione mundi, de ejus redemptione per Christum, de una Christi Eccle- sia, de Sacramentis, horumque efficacitate. Credimus, et confitemur, sunt verba Concilii, quod una quaedam summa res est, et incomprehensibi3 * lis