Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 17 Habuit et illud Innocentius , cur instituerit hoc concilium , ut errores Fidei orthodoxae contrarii exstirparentur, morumque disciplina, facta lan- gvidior, instauraretur. Coepit hoc Concilium die 11. Novemb. a. 1215. fuitque Lateranense IY. inter oecumenica duodecimum. Praesedit ipse Pontifex. Episcopi interfuerunt concilio 412. In his Jerosolymitanus quoque , et Constantinopolita- nus, Antiochenus, suo etiam nomine, et pro se misit Episcopum Antheradensem infirmitate impeditus , omnes tres Latini ritus. Alexandrinus quoque Patriarcha legatum suum misit Germanum Diaconum, quamvis non Latinus. Neque enim Alexandriam Latini in Oriente, ut alias urbes , sui aliquando juris fecerant. Etiam Patriarcha Maronilarum venit ad hoc Concilium, sub Lucio III. Papa reconciliatus cum Romana Ecclesia. Praeter hos octingenti etiam Concilio interfuerunt Coenobiarchee. Legatos, et Oratores suos miserunt Fridericus Rex Siciliae, jamque eodem, anno Rex Germaniae inauguratus, Imperator Con- stantinopolitanus, Rex Galliae, Angliáé, Hungáriáé (is fuit Andreas II.) Jerosolymorum , Cypri* et Arasroniae. Tractatus de Fide instilutus est propter Albi- genses, Joachimum Abbatem , et Almaricum. Albigensium absurdissimi errores jam expositi sunt superiore parte. Joachimus Abbas Florensis monasterii in Calabria insurgens adversus Petrum Lombardion, ejusque hanc assertionem lib. l. Sententiar. Distinet. 5. Catholicis Tractatoribus consentientes dicimus, quod nec Pater divinam essentiam genuit, nec divina essentia genuit Filium , nec divina essentia genuit essentiam, ipse vero nomine essentiae intelligens divinam natu- Tumulus IV. 3 ram,