Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

i6 Instit. Hist. Led. Fat s IV. nomine Bossueti celeberrimi in Gallia Episcopi proferri. Huic vero hanc esse solummodo suppo­sitam , et affictam , docui Dissertationis mese XVI. §. 5. in Selecta Argum. Hist. Eccl. Ex lioc igitur Rescripto Defensor Declarationis arguit Innocen­tium, quasi docuisset sigillum Confessionis Sacra- mentalis non esse semper servandum. Non hoc autem est in verbis Innocentii, verum , id , quod ille monachus , quamvis in Confessione indicave­rat , non fuisse Confessionem , sed blasphemiam, ideoque nec cadere sub sigillum Confessionis: si­quidem illud, quod non sic allatum esset in Con­fessione ab illo monacho, ut hujus ipsum poeni- teret, utque vellet absolvi, negans se hoc omissu- rnm , non possit haberi pro Confessione Sacramen- tali, potiusque blasphemiam esse, et ludificatio­nem Sacramenti Poenitentiae. $• 5. Concilium Lateranense IH. Oecutnenicum. Dum res Christianorum, qui ad recuperan­dam Terram sanctam expeditionem in Orientem susceperant, valde nutare coepissent, nova autem lux affulgere visa esset rei bene gerendae a. 12o4. capta Constantinopoli, et sub Latinorum potesta­tem redacta, atque Constantinopolitanus Orien­tis Imperator factus esset Balduinus Comes Flan­driáé atque sic iter etiam in Orientem factum es­set multo facilius, cui non favebant priores Im­peratores Graeci; Innocentius III. indixit Conci­lium generale, omnibus etiam Principibus Secu- laribus ad hoc Concilium invitatis novae expedi­tionis adornandae causa, et mittendae in Orientem. Ha- * *

Next

/
Oldalképek
Tartalom