Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII usque ad Sec. XVI. i5 Christi: Quod Deus conjunxit, homo non separet, facto hoc suo docuisset, dissolubile esse matrimo­nium, quamvis etiam consummatum. Hic vero er­ror fuisset adversus Fidem, quali errore admisso, sicut excidisset ex Ecclesia, ita desiisset ipso suo facto illius esse caput. Ita igitur Ordinis sui, et Officii periculum adiisset. De hoc, Conciliumne generale emineat supra Papam vel hic supra illud, tractatum est a me Dissertatione XIII. in Selecta argumenta Histor. Eccl. cujus Dissertationis §pho io. hoc ipsum protuli Bescriptum Innocentii III. ad Philippum Begem. Hic vero partim svasioni- bus, partim comminationibus Censurarum Eccle­siasticarum permotus recepit Ingeburgem, sine animo tamen mansit erga illam. Rigordus i n An- nalib. de Rebus gestis Philippi. Gulielmus Nang. Alterum quoque Innocentii IIT. rescriptum est: quod exstat apud Caesarium Hist. Memorab. lib. 5. cap. 32. Bes contigit ista. In domo qua­dam , sunt verba Caesarii, Cisterciensis ordinis monachus quidam sine ordine celebravit, hoc est non ordinatus Sacerdos. Hoc cum die quadam Ab­bati suo retulisset in Confessione, nec tamen ces­sare vellet a tanta praesumptione, Abbas dolens, ac lachrymans, ut a blasphemia tam magna de­sisteret, miserum rogavit, monuit, et praecepit, sed non profecit. Innocentius consultus num hoc, quamvis in Confessione manifestatum proferri pos­set, dicitur respondisse, affirmando, quia talis confessio non sit confessio, sed blasphemia. Hoc autem Auctor Defensionis Declarationis Cleri Gal­licani affert inter alia adversus Bomanum Pontifi­cem, qui in condendis decretis Fidei labi errore possit, atque etiam lapsus jam sit. Haec Defensio solet ab ii», qui et ipsi capti errore sunt, sub nomine

Next

/
Oldalképek
Tartalom