Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
i4 Instit. Hist. Eccl. Pars IV. lippo dedit Epist. 6. lib. i5. Non auderemus, super hujusmodi casu de nostro sensu aliquid pro te definire propter^ illam sententiam Euangelicam: Quod Deus conjunxit, homo non separet, cum absque dubio nec Sanctorum exempla , nec Patrum decreta intentioni tuas in hoc articulo suf- fragentur. E?rum si super hoc absque deliberatione generalis concilii determinare aliquid tenta- renuis , praeter Divinam offensam , et mundanam infamiam, quam ex hoc possemus incurrere, forsit am Ordinis, et officii nobis periculum immineret , cum contra praemissam Veritatis sententiam nostra non possit auctoritas dispensare. Hinc Natalis Alexander Hist. Eccl. Sec. XV. fDissert. 4. argumentum duxit, quod et Launo- jus, aliique fecerunt, pro Romani Pontificis subjectione infra generale Concilium, idque quasi ex propria Innocentii confessione: qui timuerit , ne jacturam Ordinis , atque Officii sui subiret per Concilium generale, si dispensasset in hocce matrimonio. Hinc enim sequi, ipsius Innocentii agnitione , Concilium generale esse supra Papam, qui secus ab hoc jacturam Ordinis, et Officii sui non debuisset timere. Non est autem quidquam in verbis Innocentii de metu, quem sibi fecerit ab Concilio generali jacturae Ordinis sui, et Officii. Unde igitur hanc Natalis , ceterique ejusdem cum eo sententiae conclusionem facere potuerunt? Tantum enim dixit Innocentius, si dispensaret in illo matrimonio, praeter Divinam offensam, et mundanam infamiam forsitan nobis Ordinis, et Officii periculum immineret. Est igitur argumentatio haec superstructa tantummodo ei, quod verbis Innocentii hi ipsi intruserunt. Si Innocentius solvisset hoc Matrimonium adversus verba haec Chri-