Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
§. 2. Innocent io Papce quid intercesserit cum Philippe* Gallice Rege propter Ingeburgem conjugem. E~ jus rescriptum tangens sigillum Confessionis. Philippus Galliae Rex, cujus etiam paulo ante facta mentio est, uxorem habuit Agnelem filiam Ducis Meran iae. Raynaldus hanc Mariani vocat, filiam Ducis Moraviae. Illo autem priore modo ejus nomen exstat apud Scriptores Galliae. Merania illa fuit olim, quae nunc vocatur Tirolis. Hac mortua Ingeburgem sororem Regis Daniae si - bi copulavit matrimonio. Etsi vero hanc duxerit uxorem ingenti captus ejus amore, tamen hanc jam altera post initum matrimonium die ita exosam habere coepit; ut nequidem conspectum illius ferre voluerit. Svasu autem aliquorum ad eam ac- , cessit, rati sic futurum, ut amor ei redeat, quo hanc prius appetiit. Contra autem accidit. Itaque de dirimendo matrimonio agere coepit,. Hoc autem nomine dissolvi voluit matrimonium , quod nondum esset consummatum: tale autem urgebat habendum esse , quia quamvis eam cognovisset , non tamen etiam secutus conceptus sit Re ad judicium Episcoporum Galliae delata, in favorem Regis lata sententia est. At Ingeburgis ad Caelestinum III. R. P. recurrit. Daniae quoque Rex causam suae sororis eidem Pontifici impense commendaverat. Caelestinus decrevit stare matrimonium , nec posse rescindi, atque Philippum Regem obligari ad Ingeburgem retinendam in conjugio. Ille vero hoc non fecit, sed Caelestinomortuo, id quod ipsi ab hoc fuit negatum, petiit denuo instantissime ab Innocentio III. successore Caelestini in Pontificatu. Qui hoc responsum PhiA Sec. XIII. usque ad Sec. XTrI. 13