Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

12 Institut. Hist. Eccl. Pars II rit: taliaque dicteria ejus fuisse plura, quae pro­diderint ejus sensa de Religione. Deinde nec in hac narratione Parisii aliquid mordax est contra Pontifices, sed omne quod est, ferit solum An­gliáé Regem. Cum idem Joannes Rex etiam post­ea Proceres regni sibi infensos fecisset rapinis, et spoliatione, atque arcium, quas possidebant, et agrorum depopulatione, liique rursus Ludovi­co Philippi Regis Galliae filio seipsos, atque re­gnum obtulissent, Innocentius Papa sic patroci­nium suscepit ejusdem Joannis , ut excommunica­tionis etiam remediis usus sit ad regnum Joanni conservandum. Ludovicus autem, cum pacis con­silia recipere noluisset, tamen regnum Angliáé oblinere non potuit, victus et fugatus ex Anglia ab Joanne. Supra in literis , quibus professus est Joannes Angliáé Rex , se Angliáé regnum subjicere Romano" Pontifici, idque communi Baronum regni consilio, hoc deinde etiam negatum est Galono Cardinali, dum in Galliam missus fuisset ab In- nocentio Papa ad conciliandum tfudovicum Gal­liae Principem, Joanni Angliáé Regi, perhibente Guilielmo Nangio in Chron. ad a. 1216. Qua: hoc (fipho continentur, sumpta sunt potissimum ex Matthaei Parisii Ilistor. Rer. Anglic. Rigor- do in Vita Philippi Regis et ex Ejhstolis Inno- centii III. §. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom