Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

hoc eodem Joanne Papa Methodius, fratre }am mortuo, a. 880. Romam est vocatus, cum esset delatus de doctrina non incorrupte servata, et tradita. Cum doctrinae suae rationem reddidisset, hancque integerrimam esse Pontifex reperisset, cum epistola, quae inter Joannis VIII. epistolas du- centessima quadragesima septima est, magnaque cum commendatione ad Sfentopulchrum (ab aliis etiam Sventibaldus, vel Svatoplucus solet yocari) Moraviae Principem misit, Archiepiscopumque vo­cat Sanctae Ecclesiae Moravensis , et Pannoniensis: siquidem Moraviae principatus, atque adeo etiam Archiepiscopi Moraviae jurisdictio Ecclesiastica se se extenderit per Pannoniam usque ad flumen Dravum. In hac etiam epistola Episcopatus Nitri- ensis , qui nunc in Hungária est, commemoratur. Ipsum quoque Presbyterum nomine TEichinum (sunt verba Epistolae) quem nobis direxisti electum Episcopum consecravimus sanctce Ecclesiae Nitri- ensis, quem suo Archiepiscopo in omnibus obe- dientem, sicut sancti Canones docent esse jubemus. Nempe ea pars Hungáriáé , in qua Nitria sita est, parebat tunc Principi Moraviae. Literas quoque Slavonicas a Constantino quondam philosopho re­pertas (idem hic est, qui Cyrillus Methodii frater) quibus Deo laudes debitas resonent, jure lauda­mus : ut in eadem lingva Christi Dei nostri prae­conia, et opera enarrentur, jubemus. Neque enim tribus tantum, sed omnibus lingvis Dominum laudare, auctoritate sacra monemur.------- Nec sanae fidei, vel doctince aliquid obstat, sive Mis­sas in eadem Slavonica lingva canere, sive sa­crum Evangelium, vel lectiones divinas novi, et veteris Testamenti bene translatas, et interpre­tatas legere , aut alia horarum officia omnia psal­lere : quoniam qui feci-t tres lingvcis principales, 74 Instil. Hist. Eccles. Pars III\

Next

/
Oldalképek
Tartalom