Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
Hebraeam scilicet, Grcecam, et Latinam , ipse creavit et alias omnes ad laudem, et gloriam- suam. Jubemus tamen, ut in omnibus Ecclesiis terree vestrae propter majorem honorificentiam Evangelium latiné legatur, et postmodum Slavonic a lingva translatum in auribus populi Latina verba non intelligentis annuncietur. Et si tibi, et judicibus tuis placet, Missas Latina lingva magis audire, praecipimus, ut latiné tibi Missarum solennia celebrentur. Hujus Svatopluci Sva- tobojo filio anno 8qi. devicto, et pulso Borzivous Dux Bohemorum Moravian! cum sui juris fecisset, et a Methodio edoctus Christianam Religionem fuisset, atque baptizatus, etiam Bohemorum natio opera ejusdem Methodii amplexa Christianam R eligionem est. Cosmas Bohernus. Anno 865. Poloni , Slavorum gens, a quibus in Bohemia per Czehum , iq Polonia vero per Lechum regna fundata sunt* nd Christianam Religionem perducti sunt. Micislaus (Miesco, vel etiam Meisce) Polonoruin dux cum septem pellices habuisset, et prolem nullam suscepisset, cujus ingenti desiderio tenebatur, svasum ei fuit a quibusdam Christianis sive e vicina Bohemia , sive aliunde, ut feminam Christianam sibi copularet matrimonio. Duxit itaque uxorem Dobravam, vel ut alii eam vocant, Danbronucham Boieslai I. Bohemorum Ducis filiam, data sponsione, se quoque futurum Christianum. Quod non tantum ipse fecit, sed accitis viris ad docendos suos, et instruendos in Religione idoneis suo exemplo pronos etiam habuit alios omnes, adeo ut cum edictum postea dedisset de idolorum simulacris ubique destruendis, id summa alacritate, et promtitudine factum sit a Polonis omnibus, atque haec alji comminuerint , j4 Sec. IX. usque ad Sec. XII. 75