Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
A Sec. IX. usque ad Sec. XU 71 cit, ut omnes eamdem Christianam Religionem amplecterentur. Nonnisi quadraginta viros habuit- qui ei manserint fideles: cum his ex arce cum erupisset, multitudo rebellium, quae immanis fuit, abjectis armis partim fugam arripuit, partim in terram se prostravit. Quo facto Bulgari se omnes dociles Regi, et obsequentes praebuerunt. Cum autem Religionem satis firmiter constitutam esse existimasset , regnum filio majori natu tradidit, ipse monachus factus est. At vero filius non tantum ad omnem vitae licentiam se se effudit, verum etiam totis viribus populum in religione recenter plantatum ad gentilismum revocare studuit. Quamobrem pater resumpto vestitu regio, et accinctus gladio, associatisque sibi Deum timentibus filium adgressus est, et cepit, oculisque effossis in carcerem misit; deinde convocato toto regno suo filium juniorem regem constituit interminatus ei coram omnibus, similia iis passurum, quae frater, si in aliquo ab institutis Christianae Religionis recessisset. Hisque peractis ad monasterium rediit. Leo Grammat. Porphyrog. Annalista Metens. Sub eodem Michaele Palaeologo, Orientis Imperatore, circa a. 861 , quo facta etiam Bulgaro- rum ad Christum conversio est, Russi quoque, qui etRhossi, Rutheni, et Moscovitae dicti snnt, quam Porphyrogeneta gentem vocat Scythicam immanem , et feram conversi sunt. Invaserant Romani Imperii provincias, omnia depopulantes, ipsamque Constantinopolim obsidione cingentes. In hoc statu Constantinopolitani supplicationem instituerunt ad Ecclesiam Beatae Virginis in Blan- chernis. Tempestas est exorta ingens, qua Russorum naves fere omnes mersae sunt, et perierunt. Postquam autem reversi domum fuissent, ConStan-