Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
72 Inst. Hist. Heel. Pars III stantinopolim missa legatione se paratos etiam ad suscipiendum baptismum obtulerunt. Attamen Religio firmiter apud eos non perstitit. Sed cum relapsi essent ad priora , ut eos ab iteratis incursionibus, : vexationibusque Imperii avocaret, ad pacemque secum ineundam alliceret, Basibus Imp. a. 877. magnam vim auri, et argenti, sericearum- que vestium ingentem numerum eis donavit: qui- bus donis definiti consenserunt, ad Episcopum recipiendum, praedicaturum ipsis Christianam Religionem. Episcopus cum venisset ab Ignatio Patriarcha Constantinopolitano ordinatus, illi tamen nullo modo adhuc prompti ad amplectendam Christianam Religionem fuerunt; sed cum Episcopus hanc svasisset, ad eamque ipsis persvadendam argumenta sumpsisset ex miraculis, quae abEvangeli- stis referuntur patrata a Christo, tenens suis manibus Evangeliorum fibrum, Russi dixerunt, se credituros , si viderent miraculum, qualia is facta a Christo multa docuisset. Tum is, Petite, inquit, quod vultis. At illi dixerunt: Liber, qui de Christo docet, est in ignem conjiciendus: qui si inviolatus manserit, argumento nobis erit, verum Deum esse, qui a te praedicatur. Conditione accepta ab Episcopo, rogus est accensus. Episcopus cum manibus, et oculis in caelum sublatis dixisset, Glorifica nomen tuum Christe Deus, sacrum Evangelium in rogum imponit, quod diu in flamma relictum, illaesum mansit. Eo miraculo Barbari obstupefacti praedicationi crediderunt, et ut sacro baptismate initiarentur flagitarunt. Porphyroge- neta. Curopalat. Ceclrenus. Quomodo iidemRussi ab unitate Ecclesiae divulsi sint postea, facile est intellectu : quandoquidem hi sub Patriarchatu Constantinopolitano constituti, unde etiam primum suum Episcopum acceperant; eo se verterint,