Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
70 Institut. Hist. JEccl. Pars. III. dictum sit cor tuum, et spiritus tuus, os, et sermo oris tui benedictus ! Nec mora Pontifex cum consensu omnium roboratus in aliter sentientes fulmen excommunicationis intorsit, IVilhelmus Malmesbu- riens. de Gest. Pontif. lib. l. Eadmerus de Vita S. Anselmi. Tractatum deinde iterum fuit cum Graecis boc negotium reconciliationis in Concilio Lugdunensi II. generali a.1274. ad quod MichaelPalaologns Graecorum Imp. miserat legatos suos, iterumque in Concilo Florentino pariter genenali a. 143q ad quod- ipse Joannes Paloeologus Graecorum Imp., Josepbus Patriarcha Constantinopolitanus cum aliis viginti E- piscopis, nec non permultis aliis delectis viris venerat. In hoc utroque inita est concordia: quae vero numquam stabilis, et diuturna fuit. Deliis duobus Conciliis adhuc postea plenior sequetur narratio» §. ló. Conversio ad Religionem Christianam Russorum, Danorum, Svecorum, Moravorum, Rohemo- rum, Polonorum, et Hungarorum. Praeter Bulgaros, de quibus jam fuit $pho 6. multae adhuc aliae nationes his temporibus ab idolorum cultu conversae ad Christianam Religionem sunt. Bogoris Bulgarorum Rex, deinde Michael in baptismo nominatus non ante suae sorori, quae facta Christiana fratrem trahebat ad Christianam Religionem , obsecutus est, quam cum fame, et pestilentia valde afflicto regno ad ejus confugisset opem, quem ei soror praedicabat Christum, banc- que preesentissimam expertus esset. Cum autem eum Bulgari ob deserta majorum instituta per seditionem e medio tollere conarentur, ille praecedente Crucis signo fretus, victis adversariis effecit ,