Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

minari in ejus medio. Ac deinde speciatim haec recensentur, quod sicut Simoniaci domum Dei venderent; quod hospites castrarent; tales adipsum etiam Episcopatum promoverent; quod baptiza- tos in nomine Sanctae Trinitatis rebaptizarent, quod docerent, excepta Graecorum Ecclesia , Ecclesiam Christi, et verum sacrificium, atque baptismum ex toto mundo periisse ; quod sacris altaris mini­stris concederent nuptias carnales, easque defen­derent; quod dicerent maledictam esse legem Moysis, quodque processionem Spiritus sancti a Filio abscidissent. Ex epistola Cerularii ad Petrum Antiochen. Patriarch, de qua adhuc redibit ser­mo , patescit, hanc additionem sic esse a Cerula- rio, atque ejus sequacibus reprehensam, ut hoc, quod in ista additione est, profilentes argueren­tur etiam ut mede, et perniciose sentientes. Ita­que intelligitur ipsa etiam processio Spiritus san­cti a Filio ab his fuisse negata. Item ista per il­lam chartam Graecis objecta sunt, quod Judaeorum munditiam sectantes parvulos non baptizarent an­te octavum a partu diem, atque etiam mori sine­rent absque baptismo, similiterque hoc agant er­ga paganas feminas in menstruo vel partu, quam­vis de vita periclitantes, atque baptismum his denegent; quod a communione sua eos exclude­rent, qui juxta morem Romanae Ecclesiae comam tonderent, et barbam raderent. Ac deinde in Cerularium , a Leone Papa incassum admonitum, et respuentem suum etiam colloquium, in Leo­nem Acridanum, cujus jam facta mentio est, et in Constantinum Cerullarii Sacellarium , qui La­tinorum sacrificium pedibus suis conculcaverat, atque in omnes horum sequaces anathema fuit conjectum. Bi­A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 63

Next

/
Oldalképek
Tartalom