Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
Biduo post legatos Imperator ex itinere revocavit aci petitionem Cerularii: qui se paratum diceret ad colloquendum cum iis, et ad satisfaciendum. Hos ad Ecclesiam S. Sophiae perducere voluit quasi ad aliquod concilium, ut producta, et coram populo lecta charta, quae a legatis altari fuit imposita, sed quam sic corruperat, quemadmodum in ipsius rem conduceret, concitaretur populus adversus eosdem legatos, hique ab illo obruerentur. Noluit autem Imperator habéin aliquod concilium, nisi et ipse adesset praesens. Cumque hoc ei omnimodis Michael contradiceret, jussit Augustus legatos confestim arripere iter. Porro Michael dolens non processisse insidias, concitavit Imperatori seditionem vulgi maximam, eo praetextu, quod legatis cooperata esset ejus voluntas. Quam ob rem Imperator coactus interpretes Latinorum, Paulum, ac Smaragdum ejus filium caesos publice Michaeli tradidit, sicque tumultus conquievit. Interea Imperator post legatos misit, et exemplar excommunicationis ab his sibi missum accepit, civibusque exhibuit, Michae- lemque convicit fraudis , qui legatorum chartam falsam , atque a se corruptam protulerit, atque sic populum concitaverit. Quapropter Cerularii amicos , et aflines omnes, honoribus privatos e palatio eliminavit, contraque ipsum Michaelem graves iras retinuit. Quod vero eum in exilium non amandaverit Imperator, aut graviore etiam poena non affecerit, non tantum sententia Romani Pontificis per ejus legatos condemnatum, sed etiam reum concitatae seditionis adversum se, illud videtur fuisse, quod timuerit, ne contra se rursus, et fortasse etiam periculosior seditio fieret. LTnde etiam intelligitur, jam permultos fuisse, qui Ce- rulario adhaeserint. Qua64 Institut. Hist, Heel. Pars III.