Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
Pontificis etiam intime familiaris , et amicus. At vero non talem res successum habuit cum Ceru- lario. Hic omnem vitavit, et fugit congressum legatorum, iisdem nec Ecclesiam concessit ad Missam celebrandam: sed et jam prius Latinorum Ecclesias omnes clauserat, anathematizans, et publicam persecutionem excitans in eos, qui participarent ex azymis. Humbert, in Responso ad Nicetarn. Leo IX. Epist. q. Igitur cum Legati Ceruiarium vidissent mente obstinatissima esse, et ne ad colloquium quidem se dare velle, nec quidquam melioris spei de eo superesse, die 16. Julii, a. io54. ad Ecclesiam Sanctae Sophiae adierunt, et super obstinatione illius conquesti, Clero ex more ad Missas praeparato, jam hora tertia die sabbati chartam excommunicationis super principale altare posuerunt sub oculis praesentis Cleri , et populi. Inde mox egressi etiam pulverem pedum suorum excussere illis, juxta dictum Evangelii, proclamantes : Videat Deus, et judicet. Hinc ordinatis Ecclesiis Latinorum intra ipsam Constantinopolim , anathemate dicto cunctis , qui deinceps communicarent ex manu Graeci, Romanum sacrificium vituperantis, in osculo pacis, accepta orthodoxi Imperatoris licentia, do- nisque Imperialibus S. Petro, et sibi alacres coepere reverti die 18. Julii. Humbert, in libello de Gestis contra Cerular. Illa charta altari imposita continebat: Quantum ad Columnas Imperii, et ejus honoratos , atque cives sapientes Christianissimam, et orthodoxam esse civitatem : quantum autem ad Michae- lem abusivum dictum Patriarcham, (verbis rem exequor ipsius Iiumberti cit. loc.) et ejus stultitiae fautores nimia Zizania liaereseon quotidie senii6’2 Institut, Hist« Ace/. Pß/ s Z/Z