Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 5 extulit. Res acta est coram spectatoribus ad tria millia numero, ejusque superest testis epistola a Florentinis ad Romanum Pontificem de hoc data, quam exhibet Baronins : eam quoque testatur De- • siderius, item qui deinde Victor III. fuit Romanus Pontifex in suis epistolis, pluresque alii. Factum est hoc a. 1067. De probatione per Crucem facienda exstat etiam statutum in Capitulari Caro- li M anno 779. edito. Etsi vero concedendum omnino sit, factas esse istiusmodi probationes, non tamen hse Eugenium Papam habent auctorem. Neque enim illa membrana incerti auctoris, nec aliunde aliquo fulta testimonio sufficere potest ad faciendam fidem: quin etiam notas falsitatis ipsa etiam praebet ex se. Nam juxta hanc Eugenius probationem per aquam frigidam istituens, sustulisset e judiciis juris jurandi petendi, et accipiendi facultatem, idque, ne fortasse dans jusjurandum, pejeraret: attamen eidem Eucharistiam praeberi jussisset ejusdem probationis causa. Cui suspecto de crimine , permittere noluit, jusjurandum, ve- rens , ne pejeraret, huic ne concessisset Eucharistiam, cujus sumptione facta confidenter probaret accusatus se insontem? Si cavit Eugenius perjurium in accusato, sacrilegam Eucharistiae sumptionem anne minus cavendam duxisset ? Dum Petrus Papiensis ad Romanum Pontificem de Si- monia delatus fuisset, is erat Alexander II. et monachi eum accusantes, se se obtulissent ad ejus probationem per ignem, hanc neque admiserat Alexander II, Petrus, cui cognomen Ignito a transitu per ignem datum fuit, factus est deinde Cardinalis, et Episcopus Aibanensis. Petrus Papiensis ex Episcopatu depositus ad agendam poenitentiam se contulit inter eos ipsos monachos, quos prius insectatus erat, et afflixerat, vitamque egit deinceps monasticam,