Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
4 Ins tit. Hist. Eccles. Pars. HI. tentare Deum. Sant tamen exempla adhibitae cum successu ejusmodi probationis. Beata Cune- gundis S. Henrid Imperatoris conjux, ad puritatem probandam a se servatam illibate, ignitos carbones, ferrumque candens pressit nudis pedibus sine noxa. Petrus, a loco notali flictus Pa- piensis, factus est Episcopus Florentinus per Simoniam: quae cum innotuisset per ipsum ejus patrem s ese jactantem, quod filio Episcopatum trecentis argenti libris comparasset, et monachis praeeuntibus maxima pars Cleri, atque populi idcirco ab ejus communione abhorruisset, ex judicio autem, Bomee de se instituto, non suppetentibus testimoniis sufficienter ad eum condemnandum, dum crimen ipse negaret, evasisset, ac deinde ingenti ferocia monachos in monasterio S. Salvii prope Florentiam immissis noctu militibus alios occidisset, alios vulneratos dispulisset, ipsumque monasterium incendisset, ac ideo magis eum detestati omnes fuissent, urgente populo ad probandum crimen Petri Episcopi, monachorum unus nomine Petrus transiit inter duas strues lignorum, altas pedes decem, sicque anguste collocatas , ut inter has nonnisi spatium cubiti intercederet, atque ipsa etiam interjacens semita lignis aridis esset constrata, omniaque haec in maxima flamma fuissent, tamen transiit intactus ita, ut ne pilus quidem unus pedum (nudis enim pedibus transibat) aut capitis adustus sit: quin cum ei manipulus e cubito sinistro excidisset, prius enim, quam transiret, rem Sacram fecerat, solaque casula deposita in cetero vestitu, Christi- que e cruce pendentis effigiem manu gestans transitum illum fecerat, cum, inquam, manipulus ei excidisset, ad hunc quoque exportandum denuo rediit, atque pariter illaesum ab igne, et integrum ex-