Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

stolös, nisi prius consensus ab Imperatoribus Ethnicis petitus, et obtentus fuisset. In eo au­tem, quod nunc constitutum est Lothario volente, nequidem consensus alicujus mentio aliqua facta est, sed solummodo ne Pontificis electi consecra­tio perageretur aliter, quam Imperatore aut ejus Regatis praesentibus. Hic mos observatus deinde est usque ad 'a. ioq3. nec tamen semper. Nam ■statim Valentinus, qui Eugenium secutus in Pon­tificatu est, non exspectato Imperatore, aut ejus legatis consecratus fuit. Anastasius. Auctor Ap~ pendic. ad Pauli Diae. Ilistor. Longobardor. Eugenio huic Mabillonius V^eter. Analector. Tom. i. ex aliquibus pervetustis membranis tri­buit ritum probationis per aquam frigidam , quem is instituerit. Obtinuit omnino his temporibus, et aliquamdiu deinceps ritus iste probandi suam innocentiam ab eo , qui fuit in crimen vocatus: nec tantum iste, verum etiam plures alii, videli­cet per bullientem aquam, per ferrum candens, et stando ad crucem , vel etiam per duellum. Pro­batio per aquam frigidam fiebat, si accusatus de crimine in aquam se demittens, et mergens, re­ceptus ab aqua non esset, et supernatasset• per aquam bullientem et ferrum candens, si in aquam hanc missus, vel ferrum manibus tractans, aut pe­dibus calcans, Itesus non fuisset. In probatione et judicio per Crucem, duo, qui inter se litiga­bant vel'ipsi, vel ii, quos sui loco substituerunt brachiis in altum protensis stabant in Ecclesia, dum vel Missa, vel psalmodia fieret, eique causa ad­judicabatur, qui diutius altero perduravit in hoc statu: eadem ratione causam obtinebat, qui ad­versarium vicerat duello. Clarum vero est, te­mere confugere ad ejusmodi probationes, esse i * ten­A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom