Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

vérit. Idem hoc factum est etiam a Vossio, Gro- tio , Camerone, Caveo, Grutero , Burneto , plu- ribusque aliis e Protestantibus, nec tarnen sine bile plurium aliorum ex hoc genere Scriptorum. Quia tamen argumentis resistere non poterant, luce clarioribus, defervuit jam etiam inter hos omnis conatus isto probro impetendi Romanum Pontificem, ejusque Apostolicam Sedem. Illa au­tem sedes, quae stercoraria dicta est, inde hoc no­men habuit, quod Ptomanus Pontifex dum inau­guraretur in ea sederit admodum humili, in por­ticu basilicae Lateranensis, dumque sedisset, ver­ba haec Psalmi 112. Cantata sint: Suscitans a ter­ra inopem, et de stercore erigens pauperem. Se­dis hujus mentio prima fit apud Cencium seculo duodecimo. Postquam autem sessio Pontificis irt hac sede trahi coepit in eam partem, quae dicta est, haec etiam caerimonia praetermissa est. Sta­tua , quam Sixtus V. auferri jussit, quod et in aliis plateis quoad alias quasdam statuas fecit Ro­mae , ut spatiosiores fierent, refert hominem, quem puer, palmae ramum manu gestans antece­dit : adeoque Criticis habetur haec statua fuisse sacrificuli, cum ministro puero, cujus generis pueros Piomani Camillos vocarunt. §. 4. De Ignatio Patriarcha Constantinopol. De Pho- tio, et de Concilio, ab eodem Photio habito adversus Ignatiu/n. Ignatius a puero vitam in monasterio egit: Presbyter deinde factus , etiam praefecturam ad­eptus est ejusdem monasterii: mortuo autem Mtí- Tonudus III 2 tho­JÍ Sec. IX. usque ad Sec. XII. 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom