Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

Institut. Hist. Eccl. Pars III. 1Ö lliodio Patriarcha Constantinopolitano, huic in dignitate successit a. 84y. Dum consecrandus es­set, noluit suae consecrationi adesse Gregorium Syracusanum Episcopum, cujus mala fama esset, atque judicio illum terruit, quod ficturus de eo sit. Syracusae cum aliqua parte Siciliae suberant adhuc Orientis Imperatori, reliqua insula occu­pata a Saracenis. Leo Isauricus ad vexandum Ro­manum Pontificem , quod se ejus impiissimis au­sis opposuisset adversus sacras imagines , subtra­xerat omnia, quae in Occidente tenebant adhuc tum Orientis Imperatores, ab eodem R omario Pontifice, hujusqne jurisdictione, hancque a Pa­triarcha Constantinopolitano exerceri voluerunt. Supra Part. II. (i. 3i. Hinc est , quod Ignatius quoque sibi sumpserit auctoritatem supra Grego­rium Syracusanum, ita tamen, ut suam etiam subjectionem servaret erga Romanum Pontificem. Namque de Gregorio hoc, postquam de eo ab Ignatio factum fuisset judicium, sic scriptum est a Nicolao I. Papa , qui Benedicto III. a. 855. in Pontificatu successit, ut superiore $pho dictum est Epist. g. ad Michael. Imp. Qui olim, sicut ipsi scitis a fratre et comministro nostro Ignatio, et a Synoclo , quce sub eo erat, depositus est: et iit ylpost,otica Sedes in ejus damnatione consenti­ret, ab ipso consacerdote nostro postulatum est: sed decessores mei beatoe memoriae Leo, ac Be­nedictus , Sedis Apostolicce moderamina servan­tes , noluerunt sic unam partem audire, i ut alii parti nihil penitus reservarent. Quamobrem in­terim depositio ipsius, a Sede slpostolica non suscepta, remansit infirma. Gregorius autem vin- dictae facibus accensus Ignatium, laceratum omni­bus contumeliis , quaesivit ex Episcopatu detur­bare: perfecitqUe auxilio Bardae, qui et ipse fu­re-

Next

/
Oldalképek
Tartalom