Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

nicorum corruptionem ad infamandam Apostoli- cam B. Petri Sedem. Mabillonius in Annalib. Ord. S. Benedicti Tom. III. lib. 54. propius adhuc ac­cessit, sed etiam nonnisi per conjecturam ad dete­gendos istius fabellae artifices, hosque ponit Grae­cos, communione sejunctos ab Romana Ecclesia, qui hanc machinati fraudem sint, ut simile quid- piam regererent in Romanum Pontificem, ejus- que Sedem, quod ConstantinopolitanoPatriarchae ■fuit objectum a Leone IX. Idem , cum avide ar­reptum fuisset seeulo decimo sexto ab iis, qui tunc ab Ecclesia Catholica recesserunt, certissimis argumentis refutatum est ab Criticis Catholicis praeter eos, qui jam memorati sunt, abOnuphrio Panvinio, Rellarmino, Baronio, Pagio, Nicolao Serario, Labbeo, et nuperrime, ut alios praeter­eam plurimos, ab Josepho Garampio Legato Ro­mani Pontificis ad Aulam Imperialem, et Cardi­nali in eruditissimo Opusculo , quo numum ar­genteum Benedicti III. illustravit. Ex hoc enim quoque patescit, nihil relinqui temporis, inter pontificatum Leonis IV. et Benedicti III. quo haec Joanna, vel quiscunque alter sedere in Cathedra S. Petri potuisset eo temporis spatio, quod feminae huic tribuitur in hac narratiuncula. Sed et Ana­stasius, Hincmarus Rhemensis, Ado Viennensis, Annalium scriptor Bertinianus, qui ipsa hac etiam aetate vixerunt, qua Joanna Papissa ponitur sedisse in Cathedra S. Petri, atque ipse quoque Photius, qui profecto talem rem minime dissimu- lasset, perhibent Benedictum III. Leoni IV. pro­xime successisse in Pontificatu. Quid, quod et David Blondellus in Anacrisi primum Gallice, de­inde Latine etiam edita: Utrum mulier in Sede Pontijicia liomee sederit inter commenta rem hanc amandaverit, commentitiamque esse demonstra­ve­16 Ins tit. Hist. Ecetes. Pat's III.

Next

/
Oldalképek
Tartalom