Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

effigiem , sub Alexandro autem VIT. penitus ablata est. Leo Allatius ostendit ex Codicibus vetustis bibliothecae Vaticanae, et Lambecius ex codicibus Vindobonensibus Mariano Scoto, et Martino Po- lono, qui omnium primi sunt, istius rei auctores, Ixoc quod de Joanna Papissa legitur in aliis eorum Codicibus, non esse sincerum, et genuinum. Sed etiamsi hic verus eorum foetus esset, cum hi am­bo nonnisi circa finem seculi decimi tertii vixe­rint, eorum narratio, nullo fulta antiquioris hi­storici testimonio, nullius etiam fidei habenda es­set. Idem apparet etiam hinc. Leo IX. Papa in li­teris ad Michaelem Cerularium Patriarcham Con- stantinopolitanum a. 1020. ad ejus retundendam arrogantiam, memoravit ei in Sede Episcopi Con- stantinopolitani sedisse eunuchos, et aliquando ad hanc feminam quoque fuisse sublimatam. Eunuchi erant Photius, et S. Ignatius, sed iste hanc inju­riam puer passus a Leone Armeno Imperatore una cum duobus fratribus, ut stirpem succideret Mi­chaelis I. Imperatoris, cujus erant filii, et a quo ei cessum fuit imperium. Femina autem vere nec in Episcopi CoAstantinopolitani Sede sedit, sed fama tamen talis vulgata est cum Michael III. qui a. 842. factus est Orientis Imperator^bomo ef- fceminatissimus, ut Sacerdotalem digbitatem irri­sioni exponeret, Gryllum cinoedum atque scor­tum suum vestitu patriarchali ornatum non tan­tum in theatro, verum etiam in plateis repraesen­tare sacerdotale munus Patriarchae jussisset, quem­admodum scriptum a Curopalate est. Minime ve­ro haec Leo IX. objicere ausus fuisset Patriarchae Constantinopolitano , si eadem etiam in Sede Ro­mana aliquando inventa fuissent. Benedictus XIV. I. 5. de Canoniz. Sanctor, cap. 5. in haereticos con­fert hoc deJoanna Papissa figmentum per illamChro­ni­A Sec. IX. usque ad Sec. XII. i5

Next

/
Oldalképek
Tartalom