Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

lo Tnstit. Hist. Eccl. Pars III. sententiam studuit opprimere a. 853. ista que tria statuit: Primum: a Deo neminem praedestinatum ad paenam , unamque esse Dei praedestinationem, quae aut ad donum pertinet gratiae, aut ad re­tributionem justitia?•; Secundum: liberum arbi­trium, quod in primo ordine perdidimus , nobis praeveniente, et adjuvante Christi gratia reddi­tum; Tertium: Helle Deum generaliter omnes homines salvos fieri, licet non omnes salventur ; Quartum: Christi sanguinem pro omnibus fusum, licet non omnes Passionis mysterio redimantur. Apud Annalium Scriptor. Bertinian. ad h. an. At vero etiam istis statutis contradictum est non tan­tum a singularibus Episcopis, verum etiam a Con­cilio Valentino, quod a. 855. fuit habitum. Sunt enim omnino quaedam in his, quae vel nec inter se cohaereant, quale est, a Deo neminem esse praedestinatum ad poenam, et tamen praedestina­tionem pertinere ad retributionem justitiae: num- quid enim irrogatio poenae, quam certe etiam de­crevit Deus ab aeterno, non pertinet ad retribu­tionem justitiae? vel prorsus absona, ut liberum arbitrium nos perdidisse in primo ordine, hoc est, dum homo fuisset in illo $tatu primo, in quo a Deo per creationem positus fuit, nisi men­dose potius scriptum esset: In primo ordine pro In primo homine. Quanto melius Episcopi istius ejusdem Valentini Concilii adversus Ilincmarum dixerunt, et docuerunt, liberum hóminis arbitri­um esse infirmatum per peccatum primi hominis, > sanatum autem per Jesu Christi gratiam, prorsus ita, ut hoc est etiam definitum adversus doctri­nam Lutlmri in Concilio Trident. Sess. 6. can. 5. Gotteschffcus ab a. 84g. usque ad a. 868. vel 86q. in monasterio Altivillarcnsi, quod situm in dioecesi B h emensi fuit, servatus fuit in custodia. Sub ea con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom