Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

conditione cum ad finem vitae venisset, Ilincma- rus monachis Altivillarensibus rescripsit, a quibus erat interrogatus, ut Sacramenta moribundorum ei administrarent, si sententiam suam de duplici praedestinatione mutasset. Quod is facere noluit. Itaque decessit nequidem Sacramentorum, ad exi­tum ex hac vita , factus particeps. Gotteschalcus non tantum dum viveret, alios habuit adversarios, et condemnatores doctrinas suae, alios fautores , et defensores , verum etiam deinceps, et ad haec usque sempora solet discepta­ri , rectane ejus doctrina fuerit de duplici praede­stinatione, vel a fide orthodoxa aliena. Contenso- nius vix non Martyrem illum facit, quasi quae per­tulit, et in quibus perferendis constans mansit usque ad obitum, haec sustinuerit Religionis, et verae fidei defendendae causa. Pro eo quoque est Gilbertus Mauguinus apud Norisium Tom. 4. et sunt plures alii. Alii vero, et nominatim Natalis Alexander Ilist. Eccl. Sec. IX. Dissert. 5. Gotte- schalcum gravissime accusant, nec sine nota etiam haeretici erroris, ejus sinunt assertiones, et sen­tentias. Si hae tales fuissent reapse, quales pingun­tur ab Ilincmaro , et Amolone Archiepiscopo Lug­dunensi in Epist. ad Gotteschalcum Toni. XI/^ Biblioth. Max. Patrum Edit. Lugdun. cassus is omnis esset labor,-qui in eo excusando poneretur. Hincmarus vero, sicut etRabanus in pravum sen­sum verba Gotteschalci detorserunt: quin Hinc­marus, ut demonstratum est, dum Gotteschal­cum volebat erroris arguere, ipse se his impli­cuit. Amolo autem scripsit ad Gotteschalcum, huic- que errores tribuit, quos putavit eum habere, credens Ilincmaro, ceterisque, qui quocumque modo rectum de eo judicium non tulerunt. Nam A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom