Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
Jims extractus est ex Ecclesia, et sequente nocte ín navim conjectus, ablatusque est. Praenetum, quod est emporium ex adverso Nicomediae situm, cum pervenisset, jam altera die missa trina legatio post ipsum est, et nunciatum ut quantocius rediret, urbemque periculo liberaret. Ipsa Imperatrix quoque literas ei scripsit, quibus testabatur, se eorum, quae adversus eum acta essent insciam fuisse, atque innocentem ab ejus sangvine, sed hominum improborum, et perversorum hanc totam machinationem fuisse. CJbi enim percrebuit in Urbe, Chrysostomum missum esse in exilium, ingens tumultus est excitatus, et res erat prope seditionem. Subsequente nocte ingens etiam terrae motus Urbem concussit. Imperatrici hinc ingens terror injectus erat. Populus certior factus de Chrysostomo revocato, statim ostium Propontidis navigiis obtexit. Universi enim obviam processerant , cereas faces praeferentes. Theodoret. I. 5. H. E. c. 53. Adhuc etiam tum Theophilus non destitit premere Chrysostomum, lacessendo eum ob ordinationem Heraclidis Ephesini Episcopi in locum Antonini, qui ob Simoniam meruerat damnari, sed suam depositionem ex Episcopatu morte anteverterat. Huic et Episcopis, quos secura ex ALgypto adduxerat adeo se Clerus Constantino- politanus opposuit, ut etiam ventum ad manus sit, et multi vulnerati, quidam etiam interempti sint. Populus quoque sic fuit in Theophilum efferatus , ut nisi in fugam se dedisset, in mare fuisset praecipitatus. Eamdem fugam corripuerunt ceteri ex factione ejusdem Theophili: quorum praecipui fuerunt Aeacius Beroeae, Antiochus Ptolemaidis, et Severianus Gabalorum Episcopus. Idem homo versutissimus, qui Chrysostomi monitis, et precibus induci non potuit, ut monachos, quos Io ínst. Hist. Eccl. Pars II.