Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 11 quos ex AFgypto expulit, in gratiam reciperet; hoc deinde sponte sua statim fecit, postquam perfecerat, ut Chrysostomus mitteretur in exi­lium, ut sui accusationem, factam a monachis so­piret. Socrat. I. 6. c. i5. ets. Sozomen. I. 8. c. 17. ets. Paliad. in Vita Chrysost. Duo tantum intercesserunt menses, et nova tempestas, priore atrocior conflata Chrysos tomo est. In vicinia Ecclesiae, quae Sophia appellabatur, Eudoxiae Imperatricis Statua argentea supra co­lumnam porphyreticam fuit recenter statuta. Ad hanc plebs faciebat ludos, nec alienos omnimode a Paganorum moribus, a Theophane Praefecto tlrbis inducta: qui cum Manichaeus fuisset, et Gentilium ritibus addictus, insultare ista ratione studuerit Religioni. Ilac de causa Chrysostomus in Praefectum vehementius invectus est: hic vero Eudoxiam, quasi ejus imaginem communi populi cultu honorari, indignaretur, commovit, ut est scriptum a Theophanepag. 68. Mittuntur literae et convocantur Episcopi ad Concilium, ipse etiam Theophilus Alexandria, tamquam idoneus maxi­me in eam rem, quae struebatur Chrysostomo. Ipse non est ausus venire, ne in periculum vitae se conjiceret, quod jam ante subiit Constantinopoli, sed tres Episcopos sui loco misit, instructos ca­none eo concilii Antiocheni, quod a. 341. ab Arianis celebratum est adversus S. Athanasium, et in quo hi statuerant, Episcopum, vel Presby­terum, depositum a concilio, si resumpsisset mu­nus suum absque decreto alterius concilii, hunc nullatenus pos$e manere in suo munere. Supra Part. I. §. 64. Dum exspectantur Episcopi, Chry­sostomus dicitur, habuisse orationem , quae his verbis incipit: Rursum Herodius furit, rursum tur~

Next

/
Oldalképek
Tartalom