Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
A Sec. V. usque ad Sec. VIII. quibus esset accusatus. Respondit, se aliter non venturum, nisi prius exclusissent ex synodo Theo- philum, utpote quem infenso, et inimico in se animo esse sciret; itemque de aliis quibusdam Episcopis hoc monuit, pariter sibi inimicissimis. Cum ille quater vocatus ad cecumenicam synodum provocasset, nihil ei aliud objicientes, quam quod vocatus non paruisset, eum deposuerunt. Sozomen. 1. 8. c. 17. Erat accusatio adversus Chrysostomum instituta multiplex, quod intelligi- tur etiam ex multis libellis adversus eum oblatis, et quos plerosque ipse Theophilus conceperat, et dictaverat. Ea, quorum Chrysostomus accusatus est, recensentur in .Actis hujus synodi apud Pho- tium Biblioth. cap. 5q. aliaque objecta per calumniam, quale fuit, habuisse rem cum femina, solitarium edere intemperanter more cyclopum, quod significat voracem; alia ex ejus sermonibus, etiam habitis in Ecclesia, malitiose detorta ad pravum sensum. Sed cum se Synodi judicio non Stitisset, tamquam quo solo jam comprobasset crimina, de quibus accusabatur, dignumque se fecisset condemnatione; hoc ei solum fuit objectatum. Episcopos tres, per quos suam provocationem ad oecumenicam Synodum Chrysostomus synodo ad Quercum misit, Episcopi hujus synodi , alium verberibus affecerunt, alterius vestes concerpserunt , alteri ferreas catenas collo circumposuere, quas Sancto Joanni paraverant, ut sic conjectus in naviculam in ignotum locum < landaretur. Sunt verba Palladii. Deferunt deinde ad Imperatorem, Chrysostomum a se criminum multorum reum condemnatum, et ab Episcopatu depositum esse. Imperatoris mandato per milites Chrysostomus