Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
fi Instil. Hist. Eccl. Pars. IT. bus delatus erat, non tamen huic facta quaestio sit, sed ipse judicii praesidem egerit, quodChry- sostomo fuit conflatum. Hic in concionibus suis insectatus est cum alia, quae tam-in virorum, quam feminarum moribus erant depravata, tum harum etiam superbiam ac fastum perstrinxerat. Hrec in concionibus ab Chrysostomo dicta homines, qui ista non bono animo ferrent sibi, et suae vivendi rationi contraria , deferunt ad Eudo- xiaro Imperatricem, quasi a Chrysostomo in illam directa, et jacta. De contumelia sibi facta, quaeque in ipsum recideret etiam Imperatorem quaes^a Eudoxia eidem Imperatori, effecit, ut is Theophi'um jusserit convocare quamprimum Episcopos ad svnodum adversus Chrysostomum. Haec synodus instituta est Chalcedone in ejus suburbio, cui nomen fuit ad Quercum. Nec uno milliari distabat Constantinopoli trans Bosphorum in Ora Bithyniae. Constitit ex Episcopis triginta, et sex plerisque AEgyptiis, dumque eodem tempore ad Chrysostomum convenissent Episcopi quadraginta solliciti pro eodem Chrysostomo, cum rumorem percepissent de eo securi percutiendo ob nimiam dicendi libertatem. Non multo antea Chrysosto- mus in Áriam profectus plures Episcopos gradu moverat. His facile persvasum est, ut datis libellis quererentur de injuria, sibi facta a Chrysostomo, eumque accusarunt. Ex clero quoque Con- stantinopoluano Theophilus multos partim auro, partim promissione altioris gradus m Clericali dignitate, induxit ad libellos similiter dandos adversus Chrysqstomum, ad eumque accusandum. Quidam hoc sua sponte etiam fecerant, ob crimen a Chrysostomo dejecti e gradu ordinis Clericalis. Synodi nomine nunciatum est Chrysostomo, ut eidem adesset, responsurus ad ea, de qui-