Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
64 Inst it. Hist. Eccl. Pars IT. Christo posuit personas, divinam, et humanam, Eutyches autem, unam asserens Christi personam divinam, negavit, mansisse in Christo distincte naturam divinam et humanam, sed dicebat , has per mixtionem coaluisse in unam, ita ut quod Christo corpus fuit, nonnisi in speciem etiam fuerit corpus humanum, humana natura absorpta per divinam. Ut igitur Nestorius Christum, qui homo fuit, negavit esse Deum, ita Eutyches vice versa Chrystum sic Deum confessus est, ut hominem similem nobis esse, non concesserit. Theodoretus heeret. Fabul. I. 4. c. l3. et Vigilius Tapsens. Bihlioth. PP. tom. 8. pag. 728. scribunt, Eutychetem asseruisse Christum, humanam naturam non e matre Virgine sumpsisse, sed hanc e caelo attulis'e, tantumque per uterum Virginis trajecisse. At vero hoc ve- lut sibi contumeliosum negasse Eutychetem est Chalcedonensis Concilii Act. 1. Attamen asserebat testimonio S. Leonis Epist. 24. Edit. Tirn. cap. 6. ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem, post adunationem vero unam ejus fuisse naturam. Cum ergo haec adunatio facta fuisset naturarum in Christo; dum esset conceptus in utero matris Virginis; sequitur, Eutychetem Christo dedisse humanam naturam jam ante ejus etiam conceptionem in materno utero. Sed ab errorum architectis ne exspectandum quidem est, ut sibi consentanea semper loquantur. Errorem suum Eutyches disseminavit, etiam per librum a se compositum, quem Tomum appellavit. Eusebius jam nunc Episcopus Dorylei m Phrygia, qui se Nestorio etiam opposuit publice in Ecclesia condonanti, suumque errorem docenti adhuc laicus, primus etiam insurrexit adver-