Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 65 versus Eutychetem. Monuit hunc non semel, nec secundo, sed saepius. Séd omnia incassum. Agebat Flavianus Constantinopoli concilium, ejusdem urbis post Proclum Episcopus. Quare Eutyche- tem Eusebius detulit ad hoc concilium. Nonnisi tertio citatus venit, damnatusque est, cum in eo, de quo accusabatur, asserendo suo errore,'obstinatissimus fuisset. Eutyches ad Apostolicam Sedem recurrit, cum querimonia quasi de injusta sui condemnatione, promittensque, se correcturum , quidquid nostra sententia (sunt verba Leonis Papae Epist. 26.) de his, quae male senserat, improbasset. Quod tamen deinde non fecit. Etiam dicebat , se appellationis libellos dedisse Flaviano, et Concilio, (Concilium intelligitur, in quo erat damnatus, Fcomanus Pontifex fuit Leo I. cognomento Magnus, qui post Caelestinum, et Sixtum IU. a. 44o. evectus fuit ad Pontificatum.) appellas- seque Romanum Pontificem. Etiam rem Flavianus binis epistolis perscripsit eidem Summo Pontifici actum erga Eutychetem, arguitque mentitum, dicendo, in suis literis, se appellasse, omni fallacia, atque calliditate scriptis ad eumdem Summum Pontificem. Ab Imperatore autem Theodosio obtinuit alterum Concilium , habendum Constantinopoli opera Chrysaphii Eunuchi. Urebat Eutychetem condemnatio, quam subiit: cujus infamiam ut leniret, Actis Concilii, in quo erat condemnatus, volens fidem detrahere, arguebat esse non sincera, et illud imprimis omissum, quud appellasset r1’ hujus judicio ad Sedem Apostolicam. Ille quidem, peracto jam concilio, cuidam insusurraverat in aurem, se appellare: sed appellationem tamen non fecerat coram Flaviano , et Concilio. Stetit vero etiam hujus Concilii sententia, Acia esse sincera. Idem Flavianus ad Leonem Summum Ponti- Tomulus II. 5 ficem