Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 65 igitur identidem argumentatur Basnagius; quo alium acutiorem, nescio, an habeant Protestantes, et cui ingenium nec ego detraho. Miror tamen huic peregrinum fuisse, nisi magis dissimulavit, quod Criticis omnibus notum est. Non enim idem ordo semper servatus est in subscriptione ab iis, qui Acta hujus concilii transcripserunt. In Sessio­ne tertia, et quarta post Cyrillum est Arcadius, Projectus Episcopi, et Philippus Presbyter, dein­de Iuvenalis. Subinde ad medium legatorum Ro­ma {missorum positus reperitur Iuvenalis, et Pro­jecto , Philippoque antepositus est. Hoc autem loco, qui allatus est, Iuvenalis tres legatos Iuve­nalis in subscriptione antecedit. Quas perturbatio, ait Petrus de Marea 1. 5. de Concord, c. 4. num. 6. ab exscriptorum incuria profluxit. $. 8. De Eutychete, et hceresi, cujus auctor fuit. De Concilio, quod vulgo Latrocinium vocatur Ephesinum. Eutyches fuit monasterii, quod Constantino- poli omnium erat celeberrimum, trecentosque monachos complectebatur, Archimandrita, hoc est Princeps, et praeses mandrae: vocabulo, quod in Graeco significat caulam ovium, adhibito ad significandum monachorum gregem, cui Archi­mandrita praeesset. Is inter monachos eos fuit, qui se Nestorio, ejusque haeretico errori vel maxime opposuerunt. Dum autem laborat in Nestorii er­rore refutando, ipse quoque a recto tramite fidei factus devius est, in ejus, quod Nestorius docuit, delatus partem contrariam* Duas Nestorius in Chri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom