Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

62 Instit. Hist. Eccl. Pars IT. ímitne necessario adjungi donatio doclaráta per scripturam? Num sufficere non potuit ejus tra­ditio per legatos Cselestini, qui missi ad Conci- 1 lium sunt, et facta solis etiam verbis nomine eius­dem Cselestini? In sessione quinta Concilii Cyril­lus , et Memnon libellum Concilio obtulerunt ad­versus contumeliam , quam acceperant ab Joanne Antiocheno , qui eos, velut Apollinaristas tradu­xerat, et hoc nomine eorum condemnationem fa­ctam in suo conciliabulo , publicaverat per thea­tra, et publica Urbis loca. Est autem in .Actis Concilii (Labb. Cone. t. 3. 635.) Iuvenalem Hie­rosolymorum Episcopum tunc dixisse: Libellus a sacratissimis , sanctissimisque Episcopis, Cy- rillo Alexandrino , et Memnone Ephesino oblatus recitetur, et inter Acta referatur. Hoc etiam re­ferens Basnagius, deinde subjicit. Hcec vero sunt Prcesidis oß'icia. Yoluit probare, Cyrillum suo, non Cselestini nomine praesedisse Concilio. Idem vero iterum Juvenalem facit prsesidem Concilii. Ubi hominis circumspectio est, ne quod aedificat, idem ipse destruat? Teile, et petere , ut quidpiam legatur in concilio, estne restrictum ad solum ejus Prsesidem, ut talis petitio non possit fieri a quocumque etiam alio assessore concilii, imo etiam nequidem assesore ? Demum profert sub­scriptionem hanc ejusdem sessionis quintae : Iu- venalis Hierosolymorum Episcopus subscripsi, Arcadius Episcopus, et Apostolicce Sedis lega­tus subscripsi, Projectus Episcopus, et Aposto­licce Sedis legatus subscripsi. Hinc igitur quid vult? Sumpsit sibi, ut hinc probet, Cyrillum non vicaria auctorita Caelestini praesedisse Conci­lio , sed propria. Ex hac autem subscriptione hocne sequitur? vel potius, Cyrillum nequidem fuisse prsesidem Concilii; sed Juvenalem? Sic

Next

/
Oldalképek
Tartalom