Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
A Sec. V. usque ad Sec. Vili. 59 vocavitne hoc Romanus Pontifex ? Asserui supra, esse convocatum a Theodosio Imperatore : at non absque consensu Cselestini Romani Pontificis: si quidem legatos suos miserit ad concilium: quos missurus non fuisset, nisi áuum cqnsensum convocationi addidisset. Hoc autem solum necessarium est, ut concilium secum habeat Romanum Pontificem; quod secus neque repraesentaret universam Ecclesiam; cujus Romanus Pontifex cum caput sit, concilium absque hoc corpus esset, cui caput desit. Alterum adhuc est, adversus quod disceptari solet a Protestantibus', et a nonnullis etiam ex Catholicis, Basnagius in Annalib. ad a. 431. Cyrillum praefuisse concilio concedens, negat tamen praefuisse vice Caelestini, sed quasi jure proprio, Launoiumque celebrat, qui etiam in epistola ad Antonium Faurum hanc opinionem nervosissimis argumentis statuerit. Talis vero est Basnagii argumentatio. Caele$tinum, dum execu- tionem constitutae a se sententiae in Nestorium vice sua Cyrillo commiserat nihil adhuc tum cogitasse de concilio generali, proindeque, inquit, vices Cyrillo mandatae Synodi Ephesinae praefecturam non attinebant. Ut ergo Cyrillus Caelestini nomine Synodo praeesset, novis ea praefectura mandatis ei injungi debuisset, quae vero nusquam appareant: deinde frustra hanc Cyrillo injunxisset, conferentibus se ad Synodum tribus Sedis Romanae1 legatis, Projecto, Arcadio, Philippo, Ipse vero Basnagius proxime ante docens, Caele- stinum vices suas ad exequendam sententiam in Nestorium demandasse Cyrillo, sic deinde loquitur: ac nobis fit quidem verisimile, quas Ccelesti- nus Cyrillo partes imposuerat, ab eo in promulganda adversus Nestorium sententia fuisse retentas. Afíertque ad hoc probandum, quod Actione pri-