Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

6o prima Synodi legitur: Cyrillo Alexandrite, qui et Ccelestini quoque sanctissimi , sacratissimique Romance Ecclesice Archiepiscopi locum obtinebat, iterumque actione tertia: Considentibus in san- ctissima Ecclesia, quee appellatur Maria, piis- simis, Deoque dilectissimis Episcopis, Cyrillo Alexandrino, qui et Ccelestini quoque sanctissi­mi Ecclesice Romance Archiepiscopi locum obti­nebat. Labb. Cone. Tom. 3. 445. 635. Ac eo ma­gis , ait iidem ßasnagius, in Ephesino concilio Ccelestini vices Cyrillus implere potuit, quod commissam sibi de Nestorio damnando facultatem a Ccelestino revocatam non legimus. Convoca­tione quidem oecumenicce synodi suspensa fuerat, abrogata non fuerat, ut rebus Nestorii ad exa­men revocatis causce nil fuerit, cur concessa sibi a Pontifice Romano auctoritate non uteretur. An- non igitur quod asseruit, Cyrillum Concilio prae­sedisse non vice Caelestini, verum proprio jure, per seipsum etiam refutavit? Nec haec praefectu­ra , quam gessit Cyrillus vices gerens Caelesti ni, frustra fuit eo , quod tres adhuc alii legati Caele­stini venerint, sed pluribus missis legatis fit le­gatio tamtum eo augustior: neque nisi Roma, et ex Italia legatos etiam misisset, qui reversuri ad eum essent, tam certus fieri potuisset de iis, quae gesta sunt in Concilio, quam si haec ei perscri­pta tantummodo fuissent, quando relationes ad Romanum Pontificem, maxime ex Oriente, non sunt factae semper satis ex vero. Demandavit vices suas Caelestinus Cyrillo ad exequendam sententiam in Nestorium. Haec de­mandata res non desiit in Cyrillo per convoca­tionem Concilii a Theodosio. Si eam retinuit, isto jure etiam praesedit in Concilio, certus non / abi a­Instit. Hist. Ecet. Pars II.

Next

/
Oldalképek
Tartalom