Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

Cyrilli condemnassent: quin sententiam hanc etiam in publicis locis Urbis, et theatris affigendam cu­ravit. Interim advenerunt etiam legati, quos Cae- lestinus Papa ad concilium misit, statimque ses­sio altera celebrata concilii est die io. Julii. Hi petierunt, ut quod judicium latum fuit in Nesto­ri um, sibi exhiberetur, vicissimque ab his petiit Concilium , ut illud sua subscriptione confirma­rent. Actionem deinde instituit Cyrillus, et Memnon adversus Joannem Antiochenum , ejus- que concilium factiosum de imposita sibi injuria, et contumelia. Ter fuit citatus. Episcopos, qui ad eum missi sunt, satellites, et milites, qui ejus stipabant domum, non admiserunt: quin ab Joannis Clericis male etiam mulctati abivissent, nisi eorum impetum, et assultus milites cohibuis­sent , iidem, qui stipatores domus erant. Joannes icitur Antiochenus condemnatus est cum suo nni- verso conciliabulo. Inter cujus Episcopos fuit etiam Theodoretus, Cyri in Syria Episcopus, eoque ma­gis , quod hortante Joanne Antiocheno, adversus Anathematismos Cyrilli scriptum etiam confecerit, et vulgaverit. Idem etiam post concilium pera­ctum adhuc adversus Cyrillum, et Ephesinam sy­nodum Opus composuit, cui nomen Penlalogii in­diderat, quod esset divisum in libros quinque. Utrumque concilium, et cui Cyrillus praese­dit, et quod habuit Joannes Antiochenus, misit sua decreta ad Imperatorem, voluitque haberi pro legitime factis. Sed quae ex factione Joannis An­tiocheni missa erant, citius perlata sunt Constan- tinopolim, quod Ephesi fautores Nestorii omnes vias intercluserint parti alteri, idemque factum sit Constantinopoli per eos, qui in aula addicti erant Nestorio» Tandem opera ejusdam mendici, A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 55

Next

/
Oldalképek
Tartalom