Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

44 Instit. Hcst Eccl. Pars II ipsam etiam culpam docuit Calvinus idqrie cum ineluctabili necessitate, ita ut praedestinato ad aeternam vitam assereret, nihil obesse opera mala , neque praedestinato ad interitum quid­quam conducere opera bona. Non tamen omnes suae etiam sectae nactus est in hoc sibi adhae­rentes. Qui hujus sententiae sunt, vocantur Su- pralapsarii, eo quod malorum praedestinationem ad mortem ante praevisionem lapsus, et peccati conciperent; ceteri dicti sunt Infralapsarii, vel, illi quidem alio etiam nomine Gomariani a Fran­cisco Gomaro, hi Arminiani ab Jacobo Arminio qui harum iactionum duarum deinde praecipui duces fuerunt. Ex his, quae demonstrata sunt de errore, qui Praedestinatianorum vocatur, in- telligitur, nullam sub hoc nomine proprie, et distincte exstitisse sectam, et haeresim. Neque enim Lucidus Presbyter, qui hoc captus errore fuit, unus homo constituit sectam, dumque hunc et ipse agnoscens dimiserit. Ceteri autem, quos iste error delectavit, etsi sectas condiderint; hae tamen non Praedestinatianorum nomine, verum aliis nominibus compellentur. $• 7* De Nestorio , et secta, quam condidit. De Con­cilio Ephesino I inter oecumenica tertio. Atticum, cujus mentio facta est supra §. 2. Sisinnius secutus est in Episcopatu Constantino- politano. Quo etiam mortuo, cum Clerus, et populus Constantinopolitanus inter se discordas- set in novi Praesulis electione, Theodosius Impe­rator, Arcadii filius, Antiochia Nestorium Pres­bvte­o

Next

/
Oldalképek
Tartalom