Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
by terűm ad Episcopatum Constantinopolitanum evocavit, atque hoc proposito partes, quae in elidendo inter se dissenserant, facile etiam conciliavit. Fuit monachus in monasterio S. Euprepii prope Antiochiam , antequam ad Presbyteratum ab Joanne Episcopo Antiocheno evectus esset: vitae sanctimoniam praeseferebat, inprimisque eloquentia, atque oris facundia commendabatur. Credebat Imperator, se talem in Nestorio habiturum Constantinopoli Episcopum, qualis fuit Joannes Chrysostomus , pariter petitus Antiochia. Aliter vero res cecidit, ut eventus demonstravit. Fuit auditor Theodori Mopsuesteni una cum Chryso- stomo, sed non perinde cautus ut iste. Errores enim Theodori combibit, quos Chrysostomus scivit vitare. Yix factus Episcopus, id quod accidit a. 42 8. adversum omnes haereses insurrexit, sed Ut uni suce aditum patefaceret, ut Vincen- tius Lirin. ait in suo Commonitorio exceptis s.o-f lis Pelagianis , quos ex Italia, reliquoque Occidente profugos, omni benevolentia suscepit; quibus et Theodorus Mopsuestenus erat apprime addictus. Nec in eo, quod haereticis fuerit adversarius , reprehendi debuisset, si hoc ea ratione fecisset, qua Episcopum non modo decet, verum etiam oportet docendo, svadendo, argumentis et rationibus eos expugnando, atque curando, ne pestis serpat ulterius. At vero Nestorius hoc negotium manu adgressus est, non lingva. Constantinopoli Ariani convenerant occulte ad Ecclesiam, sibi jam antea prohibitam. Quod cum indicatum fuisset Nestorio, ad eam venit funditus demoliendam statim quinto, postquam factus est Episcopus , die. Ariani, dum vidissent dirui suam Ecclesiam, i.psi eam succenderunt. Ignis apprehendit etiam alias sedes, et domos. Hinc exortus tumuiA Sec. U. usque ad Sec. VIII. 45