Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
Remigii cit. loc. improbatur temeritas, culpatur loquacitas, non ideo divina neganda est veritas. Prudentius apud Flodoardum 1. 3. c. 21. consultus ab Hincmaro Rhemensi, essetne Gottesclialcus in Coena Domini, vel in Paschate admittendus ad Sacram communionem, non tantum judicavit admittendum sed ejus etiam doctrinae patrocinium suscepit, velut doctrinae S. Augustini conformis. Lupus Ferrariensis in suo Opere de Tribus Quce- stionibus aeque ita suscepit defendendam doctrinam Gotteschalci, ut dolere etiam se dixerit, Non illum miserabilem, sed Ecclesiasticam veritatem damnatam esse. Etsi enim Dei praedestinationem asseruerit etiam quoad impiorum damnationem, nonnisi tamen eatenus , quatenus Deus praeviderit, malos futuros, et in malitia perstituros, cujus in Confessione 2. haec suKt verba : Quia quos praescisti, sunt ejus verba ad Deum directa, per ipsorum propriam miseriam in damnabilibus perseveraturos esse peccatis, illos profecto , tamquam justissimus Judex prcedestitiasti ad interitum. Hunc autem de Praedestinatione errorem, in quo Gotteschalcus non fuit, de quo condemnari non meruit, citra omnem ambiguitatem Valden- ses sec. ii. et 12. habuerunt, quemadmodum apparet ex libris quos Yen. Moneta Ord. Praedic, adversum eos scripsit a. 1743. Idem quoque hic error fuit Joan. Viclefi inter cujus errores a Con- stantiensi Synodo a. i4i5. damnatos etiam hi sunt: Oratio praesciti nulli valet, et quod omnia de absoluta necessitate eveniant. Ut alios Viclefi, ita hunc quoque errorem adoptavit Joannes Hus. In eumdem Lutherus delapsus est, asserens, Liberum arbitrium in nobis esse Titulum sine re. Omnium apertissime praedestinationem i hanc ad jpsam A Sec. V. usque ad Sec. VIII 43