Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

Tnstit. Hist. Ecci. Pars. II 42 ci librum de Praedestinatione composuit * et ad Eberardum misit, fecitque, ut is Gotteschalciim a se dimitteret. Ex Italia discedere coactus Dal­matiam, Pannoniam, et Noricum peragravit: deinde a. 848. Moguntiam venit: ubi Rhabanus concilium Episcoporum celebravit, in quo Got- tieschalcum condemnavit, et condemnatum ad Hincmarum Rhemensem Episcopum deducendum curavit, quod ab hoc ad Presbyteratum fuisset promotus. Hincmarus anno subsequenteConcilium in Garisiaco palatio ad ferendum denuo judicium de Gottesehalci sententiis instituit: ubi his conde­mnatis Inaudito irreligiositatis, et crudelitatis exemplo sunt verba S. Remigii Episcopi Lugdu­nensis lib. de Tribus Epistolis c. 2 4. tam diu ille miserabilis flagris, et caedibus trucidatus est, do­nec accenso coram se igne libellum, in quo sen­tentias Scripturarum, sive Sajictorum Patrum collegerat, quas in concilio offerret, coactus est jam pcene emoriens suis manibus in flammas pro­jicere , atque incendio concremare. Eadem con­demnatio repetita iterum est a. 855. in altera sy­nodo Carisiaca. Gotteschalcus autem statim post illam crudelissimam verberationem ad monaste­rium Altivillarense missus, et in carcerem conje­ctus fuit, servatusque usque ad obitum per annos vi^inti, quin vel moribundus Sacramentorum par­ticeps. factus, et mortuo sepultura Ecclesiastica concessa sit. Anno 868. decessit. Gotteschalcus juste damnatus non fuit; nec damnationem com­meruit ejus doctrina. Hinc factum est, ut non tantum S. Remigius, cujus jammentionem feci, sed S. Prudentius quoque Trecensis Episcopus, Lu­pus Servatus Ferrariensis, et Florus Ecclesiae Lug­dunensis. Presbyter in ejus defensionem scripse-r rint. Etsi illius miserabilis monachi, sunt verba Re-

Next

/
Oldalképek
Tartalom