Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 5 Origenistas deinde Theophilus condemnavit in synodo semel atque iterum Alexandriae institu­ta, missis eliam literis de horum a se facta con­demnatione aliorsum ad Episcopos, monens eos, ut hanc pestem etiam ipsi reprimerent, neque eam sinerent ad se irrepere. In Aegypto hoc ipse fecit, et in ea Aegypti regione, quae Nitria vocabatur, multaque coenobia monachorum conti­nebat, assumpto etiam militari praesidio, monachos expulit, illatis etiam vulneribus: neque idem ca- ruit aliis etiam incompositis affectibus. Petrus Ar- chipresbyter Alexandrinus feminam ex Manichaeo­rum secta revertentem' susceperat ad communio­nem Ecclesiae. Huic a Theophilo objurgato, quasi non observasset, quod observandum fuisset in ejus receptione, Isidorus Presbyter testimonio suo patrocinatus erat dicens, id quod egisset Pe­trus , etiam esse constitutum ab ipso Theophilo. Quod cum in suam contumeliam accepisset Theo- philus tam Isidorum, quam Petrum excommuni- cavit. Isidoro autem succensebat Theophilus etiam ideo, quod ei negavisset pecunias ad aedifi­candam Ecclesiam: quas vero Isidorus sibi habu­erit creditas in subsidium aegrorum, et paupe­rum, dicens, praestabilius esse, aegros reficere, et pauperes , quam parietes exstruere., Hic ergo Isidorus cum se Nitriam inter monachos recepis­set, atque ab his susceptus esset; Theophilus etiam in monachos ira exarsit, ne iis quidem ex­ceptis, quibus erat antea optime affectus : inter quos praecipui erant Ammonius, Hioscorus , Eu­sebius , et Euthymius , dicti Longi Fratres. Idem Sozomen. cit. loc. Monachi ejecti'ex Aegypto, et dispulsi cum alii alio dilapsi essent, Longi Fratres (cum aliis mona-

Next

/
Oldalképek
Tartalom